Fondare 436 Risultati per: Faciem
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
quod parasti ante faciem omnium populorum, (Evangelium secundum Lucam 2, 31)
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. (Evangelium secundum Lucam 17, 16)
tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. (Evangelium secundum Lucam 21, 35)
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)