Fondare 4294 Risultati per: Fé
proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? (Liber Isaiae 14, 4)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. (Liber Isaiae 14, 9)
Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. (Liber Isaiae 14, 10)
Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, (Liber Isaiae 14, 12)
Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. (Liber Isaiae 14, 15)
tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. (Liber Isaiae 14, 19)
Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. (Liber Isaiae 14, 24)
Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)
Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)
Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)
Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)