Mosaico decorativo

Fondare 720 Risultati per: Eva

  • Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, (Actus Apostolorum 3, 7)

  • Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)

  • et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum. (Actus Apostolorum 5, 42)

  • Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)

  • Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. (Actus Apostolorum 8, 4)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)

  • Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. (Actus Apostolorum 8, 35)

  • Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. (Actus Apostolorum 8, 40)

  • Petrus vero levavit eum dicens: “Surge, et ego ipse homo sum”. (Actus Apostolorum 10, 26)

  • Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina