Mosaico decorativo

Fondare 720 Risultati per: Eva

  • Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis. (Prophetia Ezechielis 10, 17)

  • et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)

  • Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; (Prophetia Ezechielis 11, 22)

  • Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram. (Prophetia Ezechielis 11, 24)

  • Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)

  • ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 11)

  • “Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)

  • ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 25)

  • et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas, sicut vidisti. (Prophetia Ezechielis 16, 50)

  • ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud. (Prophetia Ezechielis 17, 14)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina