Fondare 4238 Risultati per: Eum
Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)
Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)
Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)
docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. (Liber II Samuelis 22, 35)
Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me. (Liber II Samuelis 22, 36)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. (Liber II Samuelis 23, 21)
Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. (Liber II Samuelis 23, 23)
Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis”. (Liber II Samuelis 24, 10)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)