Fondare 4238 Risultati per: Eum
Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)
Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius? (Liber Iudicum 11, 23)
Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum? (Liber Iudicum 11, 25)
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”. (Liber Iudicum 11, 31)
Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”. (Liber Iudicum 11, 35)
interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)
Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: “Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. (Liber Iudicum 13, 6)
Dixitque ad eum: “Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?”. (Liber Iudicum 13, 17)
Cui ille respondit: “Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?”. (Liber Iudicum 13, 18)
et dixit ad uxorem suam: “Morte moriemur, quia vidimus Deum”. (Liber Iudicum 13, 22)
Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol. (Liber Iudicum 13, 25)
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo. (Liber Iudicum 14, 11)