Fondare 4238 Risultati per: Eum
in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 34, 11)
ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte”. (Liber Iosue 2, 13)
si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. (Liber Iosue 2, 18)
Et illa respondit: “Sicut locuti estis, ita fiat”. Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. (Liber Iosue 2, 21)
Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. (Liber Iosue 3, 14)
Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis. (Liber Iosue 3, 17)
respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)
Dixitque ad eum: (Liber Iosue 4, 15)
Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas suas. (Liber Iosue 4, 18)
docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, (Liber Iosue 4, 22)