Fondare 4238 Risultati per: Eum
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. (Liber Leviticus 13, 13)
qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 17)
Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. (Liber Leviticus 13, 20)
Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 21)
Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; (Liber Leviticus 13, 22)
sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 23)
considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)
Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; (Liber Leviticus 13, 27)
sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae. (Liber Leviticus 13, 28)
radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 33)
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)