Fondare 4238 Risultati per: Eum
Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. (Evangelium secundum Marcum 14, 56)
Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: (Evangelium secundum Marcum 14, 57)
“Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””. (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. (Evangelium secundum Marcum 14, 64)
Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “Prophetiza”; et ministri alapis eum caedebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 65)
Et interrogavit eum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait illi: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. (Evangelium secundum Marcum 15, 10)