Fondare 4238 Risultati per: Eum
et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 2)
Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 8)
Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 9)
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 13)
et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum (Evangelium secundum Marcum 3, 18)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “In furorem versus est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te”. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. (Evangelium secundum Marcum 4, 1)
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. (Evangelium secundum Marcum 4, 10)