Fondare 4238 Risultati per: Eum
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)
Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 2)
Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)