Fondare 4238 Risultati per: Eum
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 4)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 40)
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
Iugum enim meum suave, et onus meum leve est”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)