Fondare 4238 Risultati per: Eum
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: (Liber Proverbiorum 23, 13)
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. (Liber Proverbiorum 23, 14)
Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum, (Liber Proverbiorum 23, 15)
Qui dicit impio: “Iustus es”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. (Liber Proverbiorum 24, 24)
Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. (Liber Proverbiorum 24, 25)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. (Liber Proverbiorum 26, 27)
Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. (Liber Proverbiorum 27, 16)
Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)