Fondare 4238 Risultati per: Eum
Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; (Liber Psalmorum 18, 19)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. (Liber Psalmorum 18, 35)
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo. (Liber Psalmorum 21, 4)
Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum; (Liber Psalmorum 21, 6)
quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum. (Liber Psalmorum 21, 7)
“Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum”. (Liber Psalmorum 22, 9)
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 22, 16)
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, (Liber Psalmorum 22, 24)
quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. (Liber Psalmorum 22, 25)
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 22, 26)