Fondare 994 Risultati per: Erit
Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)
Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. (Liber Isaiae 14, 24)
Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)
Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)
nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)
Oraculum Damasci. “Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. (Liber Isaiae 17, 1)
Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. (Liber Isaiae 17, 2)
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; (Liber Isaiae 17, 4)
et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)
In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit. (Liber Isaiae 17, 11)