Fondare 1195 Risultati per: Ergo
Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)
Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Dixit ergo Iesus: “Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. (Evangelium secundum Ioannem 12, 7)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)