Mosaico decorativo

Fondare 1195 Risultati per: Ergo

  • Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. (Liber Sapientiae 2, 6)

  • Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)

  • Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; (Liber Sapientiae 5, 6)

  • Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. (Liber Sapientiae 6, 1)

  • Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 9)

  • Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)

  • Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 15)

  • Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. (Liber Sapientiae 6, 21)

  • Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina