Fondare 2327 Risultati per: Eos
Reddidit ergo eos matri suae, quae dixit ei: “Consecravi et vovi argentum hoc Domino: de manu mea suscipiat pro filio meo, ut faciat sculptile atque conflatile. Et nunc trado illud tibi”. (Liber Iudicum 17, 3)
Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)
Dixitque Michas: “Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria”. (Liber Iudicum 17, 10)
“Surgite, et ascendamus adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam. (Liber Iudicum 18, 9)
Qui respondit: “Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: “Quid tibi est?””. (Liber Iudicum 18, 24)
Sescenti autem viri tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt, (Liber Iudicum 18, 27)
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)
Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. (Liber Iudicum 19, 15)
habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio”. (Liber Iudicum 19, 19)
Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)
Egressusque est ad eos senex et ait: “Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)
Nolebant acquiescere sermonibus eius; quod cernens homo apprehendit et eduxit ad eos concubinam suam. Qua cum abusi essent et tota nocte ei illusissent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)