Mosaico decorativo

Fondare 2327 Risultati per: Eos

  • Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt. (Prophetia Ezechielis 2, 7)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)

  • ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant”. (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 3, 15)

  • “Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)

  • Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)

  • Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • Et dixit Dominus: “Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos”. (Prophetia Ezechielis 4, 13)

  • Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 2)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina