Fondare 2327 Risultati per: Eos
Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)
Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum, (Liber Isaiae 63, 12)
qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant? (Liber Isaiae 63, 13)
Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. (Liber Isaiae 63, 14)
Haec dicit Dominus: “Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: “Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo”, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. (Liber Isaiae 65, 8)
Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. (Liber Isaiae 66, 2)
Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus; (Liber Isaiae 66, 19)
Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)
Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 3)
si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. (Liber Ieremiae 2, 11)
Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. (Liber Ieremiae 2, 16)