Fondare 2327 Risultati per: Eos
Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos; transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)
Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 31)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: (Liber I Maccabaeorum 12, 53)
et exhortatus est eos et dixit illis: “Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 3)
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 50)
Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret. (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)