Fondare 1617 Risultati per: Eorum
“In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto”. (Liber Ieremiae 27, 22)
Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum, (Liber Ieremiae 29, 5)
Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum””. (Liber Ieremiae 29, 28)
ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam”. (Liber Ieremiae 30, 3)
Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; (Liber Ieremiae 30, 10)
Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. (Liber Ieremiae 31, 12)
Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)
non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)
Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 33)
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)
qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)