Mosaico decorativo

Fondare 1617 Risultati per: Eorum

  • Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)

  • Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte. (Liber I Maccabaeorum 12, 26)

  • Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 31)

  • Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: (Liber I Maccabaeorum 12, 53)

  • “Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum”. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)

  • Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)

  • Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti”. (Liber I Maccabaeorum 14, 23)

  • Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)

  • et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)

  • et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; (Liber I Maccabaeorum 14, 42)

  • exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius. (Liber I Maccabaeorum 14, 49)

  • Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina