Fondare 1617 Risultati per: Eorum
Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9, 4)
Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)
Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem, (Liber Iudith 9, 9)
et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura. (Liber Iudith 9, 13)
Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam: (Liber Iudith 10, 14)
Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)
Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierint ea. (Liber Iudith 11, 16)
Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. (Liber Iudith 11, 17)
Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. (Liber Iudith 12, 10)
Ut autem audierunt verba haec, principes virtutis Assyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factus est clamor et ululatus magnus in medio castrorum. (Liber Iudith 14, 19)
Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos. (Liber Iudith 15, 3)
Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)