Fondare 1617 Risultati per: Eorum
“Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me”. (Liber I Samuelis 9, 16)
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. (Liber I Samuelis 9, 22)
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. (Liber I Samuelis 10, 4)
Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. (Liber I Samuelis 10, 10)
Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)
Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo. (Liber I Samuelis 14, 15)
et misit te Dominus in viam et ait: “Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum”. (Liber I Samuelis 15, 18)
Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. (Liber I Samuelis 15, 21)
Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)
Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. (Liber I Samuelis 17, 35)
cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)
Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)