Mosaico decorativo

Fondare 2353 Risultati per: Enim

  • Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)

  • Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)

  • Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores, (Liber Sapientiae 15, 4)

  • Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)

  • Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. (Liber Sapientiae 15, 13)

  • Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum. (Liber Sapientiae 15, 14)

  • Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: (Liber Sapientiae 15, 16)

  • cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)

  • Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)

  • Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina