Fondare 2353 Risultati per: Enim
corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. (Liber Sapientiae 9, 15)
Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. (Liber Sapientiae 10, 8)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 9)
Absentes enim et praesentes similiter torquebantur; (Liber Sapientiae 11, 11)
duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. (Liber Sapientiae 11, 12)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. (Liber Sapientiae 11, 13)
Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 14)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)
Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 21)
Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)
Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. (Liber Sapientiae 12, 1)