Mosaico decorativo

Fondare 2353 Risultati per: Enim

  • Qui respondens ait: “Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus. (Liber II Samuelis 19, 27)

  • Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?”. (Liber II Samuelis 19, 29)

  • Omnia enim iudicia eius in conspectu meo, et a praeceptis eius non recessi; (Liber II Samuelis 22, 23)

  • In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum. (Liber II Samuelis 22, 30)

  • Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? (Liber II Samuelis 23, 5)

  • Dixit autem David ad Gad: “Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum!”. (Liber II Samuelis 24, 14)

  • Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)

  • “Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)

  • Et ille ait: “Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem”. (Liber I Regum 2, 17)

  • Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)

  • Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina