Fondare 2353 Risultati per: Enim
Et dixit unus quispiam de Israel: “Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel”. (Liber I Samuelis 17, 25)
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. (Liber I Samuelis 17, 26)
Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo”. Et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)
Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)
et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. (Liber I Samuelis 17, 47)
Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)
omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)
Qui dixit ei: “Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud”. (Liber I Samuelis 20, 2)
Et ait Ionathan: “Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi”. (Liber I Samuelis 20, 9)
Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)
vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum. (Liber I Samuelis 20, 19)
Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus. (Liber I Samuelis 20, 26)