Fondare 2353 Risultati per: Enim
Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 2)
Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 7)
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)