Fondare 2353 Risultati per: Enim
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)
Dicebat enim intra se: “Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 21)
dicebat: “Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 24)
non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 10)