Mosaico decorativo

Fondare 2353 Risultati per: Enim

  • Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)

  • Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium. (Liber Isaiae 8, 23)

  • Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 3)

  • Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)

  • Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi. (Liber Isaiae 9, 17)

  • Dicet enim: “Numquid non principes mei omnes reges sunt? (Liber Isaiae 10, 8)

  • Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)

  • interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae. (Liber Isaiae 10, 23)

  • Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum”. (Liber Isaiae 10, 25)

  • Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. (Liber Isaiae 14, 1)

  • Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. (Liber Isaiae 14, 20)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina