Fondare 2979 Risultati per: End
vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”. (Actus Apostolorum 20, 10)
Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!””. (Actus Apostolorum 20, 35)
et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. (Actus Apostolorum 21, 2)
valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)
Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. (Actus Apostolorum 21, 12)
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; (Actus Apostolorum 21, 15)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)