Fondare 2979 Risultati per: End
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati”. (Actus Apostolorum 9, 16)
Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)
Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. (Actus Apostolorum 9, 39)
Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)
At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; (Actus Apostolorum 10, 5)
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 6)
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, (Actus Apostolorum 10, 11)
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos”. (Actus Apostolorum 10, 20)
Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)