Fondare 2979 Risultati per: End
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos”. (Liber I Maccabaeorum 9, 8)
Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. (Liber I Maccabaeorum 9, 36)
Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; (Liber I Maccabaeorum 9, 38)
ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. (Liber I Maccabaeorum 9, 47)
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)
Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. (Liber I Maccabaeorum 9, 61)
Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 67)
Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 10, 1)