Fondare 54 Risultati per: Elias

  • Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)

  • Ad quam Elias ait: “Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)

  • Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “En vivit filius tuus”. (Liber I Regum 17, 23)

  • Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18, 2)

  • Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “Num tu es, domine mi, Elias?”. (Liber I Regum 18, 7)

  • Cui ille respondit: “Ego. Vade, dic domino tuo: “Adest Elias””. (Liber I Regum 18, 8)

  • Et nunc dicis mihi: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”. (Liber I Regum 18, 11)

  • Et nunc tu dicis: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”, ut interficiat me”. (Liber I Regum 18, 14)

  • Dixit Elias: “Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei”. (Liber I Regum 18, 15)

  • Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum”. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)

  • Et ait rursus Elias ad populum: “Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. (Liber I Regum 18, 22)

  • Dixit ergo Elias prophetis Baal: “Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis”. (Liber I Regum 18, 25)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina