Fondare 1722 Risultati per: Ego
Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 30, 19)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius (Prophetia Ezechielis 30, 22)
Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)
Et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 30, 26)
Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt. (Prophetia Ezechielis 33, 29)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, (Prophetia Ezechielis 34, 8)
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. (Prophetia Ezechielis 34, 10)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 15)