Fondare 1722 Risultati per: Ego
Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum”. (Liber I Samuelis 17, 32)
Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; (Liber I Samuelis 17, 43)
Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. (Liber I Samuelis 17, 45)
Et ait ad eum Saul: “De qua progenie es, o adulescens?”. Dixitque David: “Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum”. (Liber I Samuelis 17, 58)
Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi”. (Liber I Samuelis 19, 3)
Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”. (Liber I Samuelis 20, 3)
Dixit autem David ad Ionathan: “Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. (Liber I Samuelis 20, 5)
Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum. (Liber I Samuelis 20, 20)
De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 23)
et ait ad puerum suum: “Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. (Liber I Samuelis 20, 36)