Fondare 1722 Risultati per: Ego
Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
Dixit eis Iesus: “Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
Respondit Iesus: “Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Respondit Iesus: “Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: “Deus noster est!”, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)
Dixit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)