Fondare 1062 Risultati per: Ecce
Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)
Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)
Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius; (Prophetia Zachariae 2, 7)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 14)
Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. (Prophetia Zachariae 3, 4)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius. (Prophetia Zachariae 4, 2)
Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)
Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae. (Prophetia Zachariae 5, 7)
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. (Prophetia Zachariae 5, 9)