Mosaico decorativo

Fondare 1062 Risultati per: Ecce

  • Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones. (Liber Ecclesiastes 7, 29)

  • ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)

  • Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum. (Canticum Canticorum 1, 15)

  • Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, (Canticum Canticorum 1, 16)

  • Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)

  • Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur; (Liber Ecclesiasticus 16, 18)

  • Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)

  • Et ecce factus est mihi trames in fluvium, et fluvius meus appropinquavit ad mare. (Liber Ecclesiasticus 24, 43)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina