Fondare 688 Risultati per: Eat
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! (Epistula ad Romanos 11, 32)
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; (Epistula ad Romanos 12, 1)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; (Epistula ad Romanos 15, 2)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
— quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. (Epistula I ad Corinthios 7, 11)
Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (Epistula I ad Corinthios 7, 20)