Fondare 688 Risultati per: Eat
Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis. (Liber Proverbiorum 15, 28)
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? (Liber Proverbiorum 17, 16)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)
gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te. (Liber Proverbiorum 23, 25)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)
responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. (Liber Proverbiorum 27, 16)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat. (Liber Proverbiorum 28, 17)