Fondare 1917 Risultati per: Eam
Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. (Liber Leviticus 17, 10)
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. (Liber Leviticus 18, 27)
Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis. (Liber Leviticus 19, 5)
Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)
ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)
Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)
locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)
Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. (Liber Leviticus 21, 7)
Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)
Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 22)
et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo. (Liber Leviticus 23, 30)