Fondare 1917 Risultati per: Eam
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. (Prophetia Osee 8, 7)
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)
congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 4, 2)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, (Prophetia Amos 1, 6)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; (Prophetia Amos 2, 6)
Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. (Prophetia Amos 5, 2)
dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, (Prophetia Amos 8, 5)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?””. (Prophetia Amos 8, 6)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. (Prophetia Amos 8, 10)