Fondare 671 Risultati per: Dux
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi. (Liber II Paralipomenon 28, 5)
Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis”. (Liber II Paralipomenon 28, 11)
Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 15)
Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem (Liber II Paralipomenon 29, 4)
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum”. (Liber II Paralipomenon 30, 9)
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 9)
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)
Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)
Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. (Liber II Paralipomenon 36, 4)
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem, (Liber II Paralipomenon 36, 6)
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 10)
Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. (Liber II Paralipomenon 36, 17)