Fondare 671 Risultati per: Dux
et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. (Liber Deuteronomii 28, 37)
Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 4)
Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, (Liber Deuteronomii 29, 24)
Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. (Liber Deuteronomii 32, 12)
Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)
Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)
Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. (Liber Iosue 24, 3)
Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos. (Liber Iosue 24, 5)
Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)
Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)
Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos. (Liber Iosue 24, 8)