Fondare 158 Risultati per: Donum argentum
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)
Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 8)
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum. (Prophetia Zachariae 9, 3)
et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)
Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)
Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)
vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)