Mosaico decorativo

Fondare 3318 Risultati per: Dominus

  • Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)

  • Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. (Liber Iosue 1, 9)

  • Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis”. (Liber Iosue 1, 11)

  • “Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”. (Liber Iosue 1, 13)

  • donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum”. (Liber Iosue 1, 15)

  • Sicut oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. (Liber Iosue 1, 17)

  • “Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. (Liber Iosue 2, 9)

  • Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. (Liber Iosue 2, 10)

  • Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)

  • Qui responderunt ei: “Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem”. (Liber Iosue 2, 14)

  • atque dixerunt: “Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro”. (Liber Iosue 2, 24)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina