Fondare 3318 Risultati per: Dominus

  • Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. (Liber Genesis 18, 13)

  • Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum, (Liber Genesis 18, 17)

  • Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum”. (Liber Genesis 18, 19)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”. (Liber Genesis 18, 26)

  • “Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”. (Liber Genesis 18, 30)

  • “Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. (Liber Genesis 18, 32)

  • Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)

  • Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui. (Liber Genesis 19, 14)

  • Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (Liber Genesis 19, 24)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina